HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT XVII: De morte Josue et Eleazar

#Jos. XXIV

Post haec mortuus est Josue, cum esset centum et decem annorum. Quadraginta quatuor annorum erat cum accessisset ad Moysen, et quadraginta annis servivit ei in deserto. Ex quo colligitur quod viginti sex annis rexit populum trans Jordanem, et sepelierunt eum in Tannathsara, quae sita est in monte Ephraim. Eleazar quoque mortuus est, et sepelierunt eum in Gabaa Phineesfilii ejus, quae data est ei in monte Ephraim, qui successit patri in sacerdotium.